Get Your Premium Membership

Best Famous Licet Poems

Here is a collection of the all-time best famous Licet poems. This is a select list of the best famous Licet poetry. Reading, writing, and enjoying famous Licet poetry (as well as classical and contemporary poems) is a great past time. These top poems are the best examples of licet poems.

Search and read the best famous Licet poems, articles about Licet poems, poetry blogs, or anything else Licet poem related using the PoetrySoup search engine at the top of the page.

See Also:
Written by Andrew Marvell | Create an image from this poem

A Letter To Doctor Ingelo then With My Lord Whitlock Amba

 Quid facis Arctoi charissime transfuga coeli,
Ingele, proh sero cognite, rapte cito?
Num satis Hybernum defendis pellibus Astrum,
Qui modo tam mollis nec bene firmus eras?
Quae Gentes Hominum, quae sit Natura Locorum,
Sint Homines, potius dic ibi sintre Loca?
Num gravis horrisono Polus obruit omnia lapsu,
Jungitur & praeceps Mundas utraque nive?
An melius canis horrescit Campus Aristis,
Amuius Agricolis & redit Orbe labor?
Incolit, ut fertur, saevam Gens mitior Oram,
Pace vigil, Bello strenua, justa Foro.
Quin ibi sunt Urbes, atque alta Palatia Regum,
Musarumque domus, & sua Templa Deo.
Nam regit Imperio populum Christina ferocem,
Et dare jura potest regia Virgo viris.
Utque trahit rigidum Magnes Aquilone Metallum,
Gandet eam Soboles ferrea sponte sequii.
Dic quantum liceat fallaci credere Famae,
Invida num taceat plura, sonet ve loquax.
At, si vera fides, Mundi melioris ab ortu,
Saecula Christinae nulla tulere parem.
Ipsa licet redeat (nostri decus orbis) Eliza,
Qualis nostra tamen quantaque Eliza fuit.
Vidimus Effigiem, mistasque Coloribus Umbras:
Sic quoque Sceptripotens, sic quoque visa Dea.
Augustam decorant (raro concordia) frontem
Majestas & Amor, Forma Pudorque simul.
Ingens Virgineo spirat Gustavus in ore:
Agnoscas animos, fulmineumque Patrem.
Nulla suo nituit tam lucida Stella sub Axe;
Non Ea quae meruit Crimine Nympha Polum.
Ah quoties pavidum demisit conscia Lumen,
Utque suae timuit Parrhasis Ora Deae!
Et, simulet falsa ni Pictor imagine Vultus,
Delia tam similis nec fuit ipsa sibi.
Ni quod inornati Triviae sint forte Capilli,
Sollicita sed buic distribuantur Acu.
Scilicet ut nemo est illa reverentior aequi;
Haud ipsas igitur fert sine Lege Comas.
Gloria sylvarum pariter communis utrique
Est, & perpetuae Virginitatis Honos.
Sic quoque Nympharum supereminet Agmina collo,
Fertque Choros Cynthi per Juga, per Nives.
Haud aliter pariles Ciliorum contrahit Arcus
Acribus ast Oculis tela subesse putes.
Luminibus dubites an straverit illa Sagittis
Quae foret exuviis ardua colla Feram.
Alcides humeros coopertus pelle Nemaea
Haud ita labentis sustulit Orbis Onus.
Heu quae Cervices subnectunt Pectora tales.
Frigidiora Gelu, candidiora Nive.
Caetera non licuit, sed vix ea tota, videre;
Nam chau fi rigido stant Adamante Sinus.
Seu chlamys Artifici nimium succurrerit auso,
Sicque imperfectum fugerit impar Opus:
Sive tribus spernat Victrix certare Deabus,
Et pretium formae nec spoliata ferat.
Junonis properans & clara Trophaea Minervae;
Mollia nam Veneris praemia nosse piget.
Hinc neque consuluit fugitivae prodiga Formae,
Nectimuit seris invigilasse Libris.
Insommem quoties Nymphae monuere sequaces
Decedet roseis heu color ille Genis.
Jamque vigil leni cessit Philomela sopori,
Omnibus & Sylvis conticuere Ferae.
Acrior illa tamen pergit, Curasque fatigat:
Tanti est doctorum volvere scripta Virum.
Et liciti quae sint moderamina discere Regni,
Quid fuerit, quid sit, noscere quicquid erit.
Sic quod in ingenuas Gothus peccaverit Artes
Vindicat, & studiis expiat Una suis.
Exemplum dociles imitantur nobile Gentes,
Et geminis Infans imbuit Ora sonis.
Transpositos Suecis credas migrasse Latinos,
Carmine Romuleo sic strepit omne Nemus.
Upsala nec priscis impar memoratur Athenis,
Aegidaque & Currus hic sua Pallas habet.
Illinc O quales liceat sperasse Liquores,
Quum Dea praesideat fontibus ipsa sacris!
Illic Lacte ruant illic & flumina Melle,
Fulvaque inauratam tingat Arena Salam.
Upsalides Musae nunc & majora conemus,
Quaeque mihi Famae non levis Aura tulit.
Creditur haud ulli Christus signasse suorum
Occultam gemina de meliore Notam.
Quemque tenet charo descriptum Nomine semper,
Non minus exculptum Pectore fida refert.
Sola haec virgineas depascit Flamma Medullas,
Et licito pergit solvere corda foco.
Tu quoque Sanctorum fastos Christina sacrabis,
Unica nec Virgo Volsiniensis erit.
Discite nunc Reges (Majestas proxima coelo)
Discite proh magnos hinc coluisse Deos.
Ah pudeat Tanitos puerilia fingere coepta,
Nugas nescio quas, & male quaerere Opes.
Acer Equo cunctos dum praeterit illa Britanno,
Et pecoris spolium nescit inerme sequi.
Ast Aquilam poscit Germano pellere Nido,
Deque Palatino Monte fugare Lupam.
Vos etiam latos in praedam jungite Campos,
Impiaque arctatis cingite Lustra Plagis.
Victor Oliverus nudum Caput exerit Armis,
Ducere sive sequi nobile laetus Iter.
Qualis jam Senior Solymae Godfredus ad Arces,
Spina cui canis floruit alba comis.
Et lappos Christina potest & solvere Finnos,
Ultima quos Boreae carcere Claustra premunt.
Aeoliis quales Venti fremuere sub antris,
Et tentant Montis corripuisse moras.
Hanc Dea si summa demiserit Arce procellam
Quam gravis Austriacis Hesperiisque cadat!
Omnia sed rediens olim narraveris Ipse;
Nec reditus spero tempora longa petit.
Non ibi lenta pigro stringuntur frigore Verba,
Solibus, & tandem Vere liquanda novo.
Sed radiis hyemem Regina potentior urit;
Haecque magis solvit, quam ligat illa Polum.
Dicitur & nostros moerens andisse Labores,
Fortis & ingenuam Gentis amasse Fidem.
Oblatae Batavam nec paci commodat Aurem;
Nec versat Danos insidiosa dolos.
Sed pia festinat mutatis Foedera rebus,
Et Libertatem quae dominatur amat.
Digna cui Salomon meritos retulisset honores,
Et Saba concretum Thure cremasset Iter.
Hanc tua, sed melius, celebraverit, Ingele, Musa;
Et labor est vestrae debitus ille Lyrae.
Nos sine te frustra Thamisis saliceta subimus,
Sparsaque per steriles Turba vagamur Agros.
Et male tentanti querulum respondet Avena:
Quin & Rogerio dissiluere fides.
Haec tamen absenti memores dictamus Amico,
Grataque speramus qualiacumque fore.


Written by Andrew Marvell | Create an image from this poem

Hortus

 Quisnam adeo, mortale genus, praecordia versat:
Heu Palmae, Laurique furor, vel simplicis Herbae!
Arbor ut indomitos ornet vix una labores;
Tempora nec foliis praecingat tota maglignis.
Dum simud implexi, tranquillae ad ferta Quiaetis,
Omnigeni coeunt Flores, integraque Sylva.
Alma Quies, teneo te! & te Germana Quietis
Simplicitas! Vos ergo diu per Templa, per urbes,
Quaesivi, Regum perque alta Palatia frustra.
Sed vos Hotrorum per opaca siluentia longe
Celarant Plantae virides, & concolor Umbra.
O! mibi si vestros liceat violasse recessus.
Erranti, lasso, & vitae melioris anhelo,
Municipem servate novum, votoque potitum,
Frondosae Cives optate in florea Regna.
Me quoque, vos Musae, &, te conscie testor Apollo,
Non Armenta juvant hominum, Circique boatus,
Mugitusve Fori; sed me Penetralia veris,
Horroresque trahunt muti, & Consortia sola.
Virgineae quem non suspendit Gratia formae?
Quam candore Nives vincentum, Ostrumque rubore,
Vestra tamen viridis superet (me judice) Virtus.
Nec foliis certare Comae, nec Brachia ramis,
Nec possint tremulos voces aequare susurros.
Ah quoties saevos vidi (quis credat?) Amantes
Sculpentes Dominae potiori in cortice nomen?
Nec puduit truncis inscribere vulnera sacris.
Ast Ego, si vestras unquam temeravero stirpes,
Nulla Neaera, Chloe, Faustina, Corynna, legetur:
In proprio sed quaeque libro signabitur Arbos.
O charae Platanus, Cyparissus, Populus, Ulnus!
Hic Amor, exutis crepidatus inambulat alis,
Enerves arcus & stridula tela reponens,
Invertitque faces, nec se cupit usque timeri;
Aut experrectus jacet, indormitque pharetrae;
Non auditurus quanquam Cytherea vocarit;
Nequitias referuut nec somnia vana priores.
Laetantur Superi, defervescente Tyranno,
Et licet experti toties Nymphasque Deasque,
Arbore nunc melius potiuntur quisque cupita.
Jupiter annosam, neglecta conjuge, Quercum
Deperit; baud alia doluit sic pellice. Juno.
Lemniacum temerant vestigia nulla Cubile,
Nic Veneris Mavors meminit si Fraxinus adsit.
Formosae pressit Daphnes vestigia Phaebus
Ut fieret Laurus; sed nil quaesiverat ultra.
Capripes & peteret quod Pan Syringa fugacem,
Hoc erat ut Calamum posset reperire Sonorum.

Note: Desunt multa. Nec tu, Opisex horti, grato sine carmine abibis:
Qui brevibus plantis, & laeto flore, notasti
Crescentes horas, atque intervalla diei.
Sol ibi candidior fragrantia Signa pererrat;
Proque truci Tauro, stricto pro forcipe Cancri,
Securis violaeque rosaeque allabitur umbris.
Sedula quin & Apis, mellito intenta labori,
Horologo sua pensa thymo Signare videtur.
Temporis O suaves lapsus! O Otia sana!
O Herbis dignae numerari & Floribus Horae!
Written by Andrew Marvell | Create an image from this poem

Ros

 Cernis ut Eio descendat Gemmula Roris,
Inque Rosas roseo transfluat orta sinu.
Sollicita Flores stant ambitione supini,
Et certant foliis pellicuisse suis.
Illa tamen patriae lustrans fastigia Sphaerae,
Negligit hospitii limina picta novi.
Inque sui nitido conclusa voluminis orbe,
Exprimit aetherei qua licet Orbis aquas.
En ut odoratum spernat generosior Ostrum,
Vixque premat casto mollia strata pede.
Suspicit at longis distantem obtutibus Axem,
Inde & languenti lumine pendet amans,
Tristis, & in liquidum mutata dolore dolorem,
Marcet, uti roseis Lachryma fusa Genis.
Ut pavet, & motum tremit irrequieta Cubile,
Et quoties Zephyro fluctuat Aura, fugit .
Qualis inexpertam subeat formido Puellam,
Sicubi nocte redit incomitata domum.
Sic & in horridulas agitatur Gutta procellas,
Dum prae virgineo cuncta pudore timet.
Donec oberrantem Radio clemente vaporet,
Inq; jubar reducem Sol genitale trahat.
Talis, in humano si possit flore videri,
Exul ubi longas Mens agit usq; moras;
Haec quoque natalis meditans convivia Coeli,
Evertit Calices, purpureosque Thoros.
Fontis stilla sacri, Lucis scintilla perennis,
Non capitur Tyria veste, vapore Sabae.
Tota sed in proprii secedens luminis Arcem,
Colligit in Gyros se sinuosa breves.
Magnorumque sequens animo convexa Deorum,
Sydereum parvo fingit in Orbe Globum.
Quam bene in aversae modulum contracta figurae
Oppositum Mundo claudit ubiq; latus.
Sed bibit in speculum radios ornata rotundum;
Et circumfuso splendet aperta Die.
Qua Superos spectat rutilans, obscurior infra;
Caetera dedignans, ardet amore Poli.
Subsilit, hinc agili Poscens discedere motu,
Undique coelesti cincta soluta Viae.
Totaque in aereos extenditur orbita cursus;
Hinc punctim carpens, mobile stringit iter.
Haud aliter Mensis exundans Manna beatis
Deserto jacuit Stilla gelata Solo:
Stilla gelata Solo, sed Solibus hausta benignis,
Ad sua qua cecidit purior Aftra redit.
Written by Andrew Marvell | Create an image from this poem

Upon An Eunuch; A Poet. Fragment

 Nec sterilem te crede; Licet, mulieribus exul,
Falcem virginiae nequeas immitere messi,
Et nostro peccare modo. Tibi Fama perenne
Praegnabit; rapiesque novem de monse Sorores;
Et pariet modulos Echo repetita Nepotes.

Book: Reflection on the Important Things