Get Your Premium Membership

Dignissimo Suo Amico Doctori Wittie. De Translatione Vulgi

 Nempe sic innumero succrescunt agmine libri,
Saepia vix toto ut jam natet una mari.
Fortius assidui surgunt a vulnere praeli: Quoque magis pressa est, auctior Hydra redit.
Heu quibus Anticyris, quibus est sanabilis herbis Improba scribendi pestis, avarus amor! India sola tenet tanti medicamina morbi, Dicitur & nostris ingemuisse malis.
Utile Tabacci dedit illa miserta venenum, Acci veratro quod meliora potest.
Jamque vides olidas libris fumare popinas: Naribus O doctis quam pretiosus odor! Hac ego praecipua credo herbam dote placere, Hinc tuus has nebulas Doctor in astra vehit.
Ah mea quid tandem facies timidissima charta? Exequias Siticen jam parat usque tuas.
Hunc subeas librum Sansti ceu limen asyli, Quem neque delebit flamma, nec ira fovis.

Poem by Andrew Marvell
Biography | Poems | Best Poems | Short Poems | Quotes | Email Poem - Dignissimo Suo Amico Doctori Wittie. De Translatione VulgiEmail Poem | Create an image from this poem

Poems are below...



Summaries, Analysis, and Information on "Dignissimo Suo Amico Doctori Wittie. De Translatione Vulgi"

Sorry, no articles found.

More Information

More Poems by Andrew Marvell


Book: Reflection on the Important Things