Submit Your Poems
Get Your Premium Membership

See and share Beautiful Nature Photos and amazing photos of interesting places

Random Famous Poem

Next Random Famous Poem

Iuuentius Cycle

More poems by Gaius Valerius Catullus
O qui flosculus es Iuuentiorum,
non horum modo sed quot aut fuerunt
aut posthac aliis erunt in annis.
mallem diuitias Midae dedisses
isti cui neque seruus est neque arca
quam sic te sineres ab illo amari.
`Qui? Non est homo bellus?' inquies. Est:
sed bello huic neque seruus est neque arca.
Hoc tu quam libet abice eleuaque:
Nec seruum tamen ille habet neque arcam.

MELLITOS oculos tuos Iuuenti
siquis me sinat usque basiare
usque ad milia basiem trecenta,
Nec mi umquam uidear satur futurus,
non si densior aridis aristis
sit nostrae seges osculationis.

NEMONE in tanto potuit populo esse, Iuuenti,
bellus homo, quem tu deligere inciperes.
Praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri
hospes inaurata palladior statua,
qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis
audes. Et nescis quod facinus facias?

SURRIPUI tibi dum ludis, mellite Iuuenti
suauiolum dulci dulcius ambrosia.
Verum id non impune tuli, namque amplius horam
suffixum in summa me memini esse cruce
dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis
tantillum uestrae demere saeuitiae.
Nam simul id factum est multis diluta labella
guttis abstersisti omnibus articulis.
ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
tamquam commictae spurca saliua lupae.
praeterea infestum misero me tradere amore
non cessasti omni excruciarique modo,
ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
suauiolum tristi tristius elleboro.
quam quoniam poenam misero proponis amori
numquam iam posthac basia surripiam.