Submit Your Poems
Get Your Premium Membership


See and share Beautiful Nature Photos and amazing photos of interesting places


Ros

Written by: Andrew Marvell | Biography
 | Quotes (10) |
 Cernis ut Eio descendat Gemmula Roris,
Inque Rosas roseo transfluat orta sinu.
Sollicita Flores stant ambitione supini, Et certant foliis pellicuisse suis.
Illa tamen patriae lustrans fastigia Sphaerae, Negligit hospitii limina picta novi.
Inque sui nitido conclusa voluminis orbe, Exprimit aetherei qua licet Orbis aquas.
En ut odoratum spernat generosior Ostrum, Vixque premat casto mollia strata pede.
Suspicit at longis distantem obtutibus Axem, Inde & languenti lumine pendet amans, Tristis, & in liquidum mutata dolore dolorem, Marcet, uti roseis Lachryma fusa Genis.
Ut pavet, & motum tremit irrequieta Cubile, Et quoties Zephyro fluctuat Aura, fugit .
Qualis inexpertam subeat formido Puellam, Sicubi nocte redit incomitata domum.
Sic & in horridulas agitatur Gutta procellas, Dum prae virgineo cuncta pudore timet.
Donec oberrantem Radio clemente vaporet, Inq; jubar reducem Sol genitale trahat.
Talis, in humano si possit flore videri, Exul ubi longas Mens agit usq; moras; Haec quoque natalis meditans convivia Coeli, Evertit Calices, purpureosque Thoros.
Fontis stilla sacri, Lucis scintilla perennis, Non capitur Tyria veste, vapore Sabae.
Tota sed in proprii secedens luminis Arcem, Colligit in Gyros se sinuosa breves.
Magnorumque sequens animo convexa Deorum, Sydereum parvo fingit in Orbe Globum.
Quam bene in aversae modulum contracta figurae Oppositum Mundo claudit ubiq; latus.
Sed bibit in speculum radios ornata rotundum; Et circumfuso splendet aperta Die.
Qua Superos spectat rutilans, obscurior infra; Caetera dedignans, ardet amore Poli.
Subsilit, hinc agili Poscens discedere motu, Undique coelesti cincta soluta Viae.
Totaque in aereos extenditur orbita cursus; Hinc punctim carpens, mobile stringit iter.
Haud aliter Mensis exundans Manna beatis Deserto jacuit Stilla gelata Solo: Stilla gelata Solo, sed Solibus hausta benignis, Ad sua qua cecidit purior Aftra redit.



Comments