Submit Your Poems
Get Your Premium Membership

Epigramma in Duos montes Amosclivum Et Bilboreum

Written by: Andrew Marvell | Biography
 | Quotes (10) |
 Farfacio.
Cernis ut ingenti distinguant limite campum Montis Amos clivi Bilboreique juga! Ille stat indomitus turritis undisque saxis: Cingit huic laetum Fraximus alta Caput.
Illi petra minax rigidis cervicibus horret: Huic quatiunt viridis lenia colla jubas.
Fulcit Atlanteo Rupes ea vertice coelos: Collis at hic humeros subjicit Herculeos.
Hic ceu carceribus visum sylvaque coercet: Ille Oculos alter dum quasi meta trahit.
Ille Giganteum surgit ceu Pelion Ossa: Hic agit ut Pindi culmine Nympha choros.
Erectus, praeceps, salebrosus, & arduus ille: Aeclivis, placidus, mollis, amoenus hic est.
Dissimilis Domino coiit Natura sub uno; Farfaciaque tremunt sub ditione pares.
Dumque triumphanti terras perlabitur Axe, Praeteriens aequa stringit utrumque Rota.
Asper in adversos, facilis cedentibus idem; Ut credas Montes extimulasse suos.
Hi sunt Alcidae Borealis nempe Columnae, Quos medio scindit vallis opaca freto.
An potius longe sic prona cacumina nutant, Parnassus cupiant esse Maria tuus.



Comments