Submit Your Poems
Get Your Premium Membership


See and share Beautiful Nature Photos and amazing photos of interesting places




Iuuentius Cycle

Written by: Gaius Valerius Catullus | Biography
 | Quotes (6) |
O qui flosculus es Iuuentiorum,
non horum modo sed quot aut fuerunt
aut posthac aliis erunt in annis.
mallem diuitias Midae dedisses isti cui neque seruus est neque arca quam sic te sineres ab illo amari.
`Qui? Non est homo bellus?' inquies.
Est: sed bello huic neque seruus est neque arca.
Hoc tu quam libet abice eleuaque: Nec seruum tamen ille habet neque arcam.
MELLITOS oculos tuos Iuuenti siquis me sinat usque basiare usque ad milia basiem trecenta, Nec mi umquam uidear satur futurus, non si densior aridis aristis sit nostrae seges osculationis.
NEMONE in tanto potuit populo esse, Iuuenti, bellus homo, quem tu deligere inciperes.
Praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri hospes inaurata palladior statua, qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis audes.
Et nescis quod facinus facias? SURRIPUI tibi dum ludis, mellite Iuuenti suauiolum dulci dulcius ambrosia.
Verum id non impune tuli, namque amplius horam suffixum in summa me memini esse cruce dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis tantillum uestrae demere saeuitiae.
Nam simul id factum est multis diluta labella guttis abstersisti omnibus articulis.
ne quicquam nostro contractum ex ore maneret, tamquam commictae spurca saliua lupae.
praeterea infestum misero me tradere amore non cessasti omni excruciarique modo, ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud suauiolum tristi tristius elleboro.
quam quoniam poenam misero proponis amori numquam iam posthac basia surripiam.



Comments