Submit Your Poems
Get Your Premium Membership




In Effigiem Oliveri Cromwell

Comment on In Effigiem Oliveri Cromwell and see more Andrew Marvell poems below.

Written by: Andrew Marvell | Biography
| Poems
 | Quotes |
 Haec est quae toties Inimicos Umbra fugavit,
At sub qua Cives Otia lenta terunt.
In eandem Reginae Sueciae transmissam Bellipotens Virgo, septem Regina Trionum.
Christina, Arctoi lucida stella Poli; Cernis quas merui dura sub Casside Rugas; Sicque Senex Armis impiger Ora fero; Invia Fatorum dum per Vestigia nitor, Exequor & Populi fortia Jussa Manu.
At tibi submittit frontem reverentior Umbra, Nec sunt hi Vultus Regibus usque truces.


Comment below this ad.

Top Andrew Marvell Poems

Comments