Submit Poems
Get Your Premium Membership

Edmundi Trotii Epitaphium

 Charissimo Filio
Edmundo Trotio
Posuimus Pater & Mater
Frustra superstites.
Legite Parentes, vanissimus hominum ordo, Figuli Filiorum, Substructores Hominum, Fartores Opum, Longi Speratores, Et nostro, si fas, sapite infortunio.
Fruit Edmundus Trottuis.
E quatuor masculae stirpis residuus, Statura justa, Forma virili, specie eximic, Medio juventutis Robore simul & Flore, Alpectu, In cessu, sermone juxta amabilis, Et siquid ultra Cineri pretium addit.
Honesta Diciplina domi imbutus, Peregre profectus Generosis Artibus Animum Et exercitiis Corpus firmaverat.
Circaeam Insulam, Scopulos Sirenum Praeternavigavit, Et in hoc naufragio morum & saeculi Solus perdiderat nihil, auxit plurimum.
Hinc erga Deum pietate, Erga nos Amore & Obsequio, Comitate erga Omnes, & intra se Modestia Insignis, & quantaevis fortunae capax: Delitiae Aequalium, Senum Plausus, Oculi Parentum, (nunc, ah, Lachrymae) In eo tandem peccavit quod mortalis.
Et fatali Pustularum morbo aspersus, Factus est (Ut verae Laudis Invidiam ficto Convitio levemus) Proditor Amicorum, Parricida Parentum, Familiae Spongia: Et Naturae invertens ordinem Nostri suique Contemptor, Mundi Desertor, defecit ad Deum.
Undecimo Augusti; Aerae Christae 1667.
Talis quum fuerit Calo non invidemus.

Poem by
Biography | Poems | Best Poems | Short Poems | Quotes | Email Poem - Edmundi Trotii EpitaphiumEmail Poem | Create an image from this poem

Top Andrew Marvell Poems

Analysis and Comments on Edmundi Trotii Epitaphium

Provide your analysis, explanation, meaning, interpretation, and comments on the poem Edmundi Trotii Epitaphium here.